UNGULA, ab UNGUIS

UNGULA, ab UNGUIS
UNGULA, ab UNGUIS
cornea pars pedis est in equis, bobus et similibus. Et quidem in equis ἡ χελιδὼν cavum eius Graecis dicitur, quod bifurcatam hirundinis caudam aliqu`o mod`o referat, profundius in euqis generosis, quorum proin pedes tam facile non laeduntur. Unde pede sol`o allis`o gravius strepunt. Poeta, l. 3. Georg. v. 88. ubi de nobilis equi notis,
———— solidô graviter strepit ungula cornu.
Indidem χαλκόποδες, καναχήποδες, ὑψηχίες Graecis dicti, inter quos Homerus ἐριγδούπους πόδας ἵππων vocat, de bellicis equis verba faciens. Ὥσπερ γὰρ ἰκύμβαλον ψοφεῖ πρὸς τῷ δαπέδῳ Ιἡ κοίλη ὅπλη, solo enim allisa cava ungula resonat, ut cymbalum, Xenophon: quam in rem vide Sam. bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 8. uti de vi onagri, in ungulis pedumque ictu sitâ, supra ubi de eo; de coeterorum vero animalium ungulis, Plinium, l. 11. c. 46. Dico saltem, ex ungula quoque munditiei indicium capi voluisse Deum, Levitici c. 11. v. 2. et in quadrupedibus mundis, praeter ruminationem, requisvisse, ungulam scissam et divisam simul, uti quoque videre est Deuter. c. 14. v. 8. Quorum locorum occasione Bochartus, Animal, ait, aliud est μώνυχον, solidipes, ut equus, mulus, asinus; aliud δίχηλον, bifidum, ut bos, cervus, capra, ovis; aliud πολυχιδὲς, multifidum, ut canis, leo, lupus, felis. Multifidum dicit Moses ambulare super plantas aut manus suas, Lev. c. 11. v. 27. cum quia caret ungulâ, tum quia pedes habet manuum instar digitatos. Hoc subtilius, quod distinguit meses inter fissionem et divisionem ungulae. Ita ut quaedam scribat ungulam simul dividere et findere, ex quorum numero est porcus, alia ungulam dividere quidem, sed nonfindere, Lev. c. 11. v. 7. 26. quia cohaeret adhuc vel a parte superiore, vel ab inferiori —— Exmplô sit camelus, cuius ungula superne divisa est et inferne chohaeret tec. Quare vero animalis scissam simul et divinam ungulam habentia pro mundis fuerint habita, et quid utrôque signô fuerit indigitatum, Burmannus docet, fissione ὁρθοτομίαν
rerum sacrarum, et divisione in duas solum partes, firmitatem et constantiam in fide ac iustitia, praefiguratum innuens, Medit. ad l. Ut hoc unum addam, intra ungulam bovis cibum recondere solitum Epimenidem, tradit ex Demetrio Laertius. Contra ex ungula equi mortem hausit Alexander M. Veneni enim, quô is peremptus, tanta vis fuit, ut non aere, non ferrô, non testâ contineretur, nec aliter ferri nisi in ungula equi potuerit, Iustinus, l. 12. c. 14. Vide quoque Pausaniam, in Arcadicis. Plut. tamen in Alex. c. 129. et Aelianus, Hist. anim. l. 10. c. 40. ungulam asininam fuisse scribunt: ut Arrianus, l. 7. Plinius, fine libri 30. et Vitruvius, l. 8. c. 3. mulinam: CUrtius iumenti ungulam simpliciter vocans l. 10. c. 10. rem in medio relinquit etc. Vide Berneggerum, ad l. et plura hanc in rem hîc passim, ubi de Animalium quolibet in specie, ut et infra voce Ungulus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Ungula — Un gu*la, n.; pl. {Ungul[ae]}. [L., a claw, hoof, from unguis a nail, claw, hoof.] 1. A hoof, claw, or talon. [1913 Webster] 2. (Geom.) A section or part of a cylinder, cone, or other solid of revolution, cut off by a plane oblique to the base;… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • ungula — [uŋ′gyo͞o lə] n. pl. ungulae [uŋ′gyo͞olē΄] [L, a hoof < unguis, a hoof, NAIL] UNGUIS (sense 2) ungular adj …   English World dictionary

  • ungula — / ungula/ s.f. [der. del lat. unguis unghia , con suff. dim.]. (zool.) [unghia del terzo dito degli equidi, ispessita fino a formare la suola della zampa] ▶◀ [➨ unghione (2)] …   Enciclopedia Italiana

  • ungula — Unguis Un guis, n.; pl. {Ungues}. [L., nail, claw, or hoof.] 1. The nail, claw, talon, or hoof of a finger, toe, or other appendage. [1913 Webster] 2. (Zo[ o]l.) One of the terminal hooks on the foot of an insect. [1913 Webster] 3. (Bot.) The… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Unguis — Un guis, n.; pl. {Ungues}. [L., nail, claw, or hoof.] 1. The nail, claw, talon, or hoof of a finger, toe, or other appendage. [1913 Webster] 2. (Zo[ o]l.) One of the terminal hooks on the foot of an insect. [1913 Webster] 3. (Bot.) The slender… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • ungula — /ung gyeuh leuh/, n., pl. ungulae / lee /. Bot. an unguis. [1350 1400; ME < L ungula a claw, hoof, talon, dim. of unguis UNGUIS] * * * …   Universalium

  • ungula — ùn·gu·la s.f. TS zool. → zoccolo {{line}} {{/line}} DATA: 1961. ETIMO: dal lat. ŭngŭla(m), dim. di unguis unghia , v. anche unghia …   Dizionario italiano

  • ungula — see unguis …   Dictionary of invertebrate zoology

  • unguis — n. 1. Finger nail. 2. Hoof. 3. Claw. 4. (Bot.) Claw, ungula …   New dictionary of synonyms

  • ungula — n. (pl. ungulae) a hoof or claw. Etymology: L, dimin. of UNGUIS …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”